라틴어 문장 검색

Nec habetur turpe iuvencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:19)
Aura refert ablata citis talaria plantis, tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque poplitibus suberant picto genualia limbo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:11)
Illa moram celeri cessataque tempora cursu corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:15)
Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum, quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet, effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:11)
Protinus excussit pando venabula rostro sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem trux aper insequitur totosque sub inguine dentes abdidit et fulva moribundum stravit harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 67:2)
Quodcumque ferat, iubet edere Peleus, pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 42:3)
Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, accipiunt ventos a tergo mille carinae multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 5:6)
Dixit et haesurum clipei curvamine telum misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 13:1)
Adversum tu quoque, quamvis terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 33:7)
nec ulterius dare corpus inutile leto aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra caesariem retinens vultum minitantiaque ora robore nodoso praeduraque tempora fregit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:3)
sic tergum sessile, sic sunt pectora celsa toris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 41:7)
Non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:3)
Vidi, puduitque videre, cum tu terga dares inhonestaque vela parares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:9)
Erigor et trepidos cives exhortor in hostem amissamque mea virtutem voce reposco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:17)
Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION