라틴어 문장 검색

at non intrepidum terret apostolum tristis tam subiti forma periculi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권8)
hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus, talia Pergameas fugerunt numina flammas, sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum, talis et antiquum servavit terror asylum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권71)
qua vocat egregii sententia principis, illuc libera cum pedibus tum corde frequentia transit, nec locus invidiae est, nullum vis aspera terret;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권183)
iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu pax et Roma tenent, capita haec et culmina rerum esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur, et pax ut placeat facit excellentia Romae, quae motus varios simul et dicione coercet et terrore premit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2221)
nil suis bonus negavit Christus umquam testibus, testibus quos nec catenae, dura nec mors terruit unicum Deum fateri sanguinis dispendio, sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.9)
curriculis tribus atque novem tres hiemes quater adtigerat, cum crepitante pyra trepidos terruit aspera carnifices, supplicium sibi dulce rata.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.3)
"ne mors terreat;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.10)
confirmat pia pectora, verbis mitificis rogans ne quem talia terreant, neu constans titubet fides aut poenam putet emori.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.11)
"nec terret ista, qua tumes, vesania, quod vultuosus, quod supinus, quod rigens tormenta leti comminans asperi:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.162)
"iam quis paventum corda terror occupat Iunonis iram si polite expresserit?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1113)
"ignosco fatuis haec tamen vulgaribus, quos lana terret discolora in stipite, quos saepe falsus circulator decipit, quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidac edentularum cantilenae suaserint."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1117)
"nec terrearis turba circumstantium:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1202)
bis legum moderamine frenos nobilium reximus urbium, ius civile bonis reddidimus, terruimus reos.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말10)
Pax inde fugatis hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis terror et avulsis exfibulat ilia zonis, vestis ad usque pedes descendens defluit imos, temperat et rapidum privata modestia gressum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1179)
"O qui res hominumque deumque aeternis regis imperiis, et fulmine terres, quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION