라틴어 문장 검색

Pro eius vita beneficium non debes, cuius vitam tuae praefers ?
(세네카, 행복론, Liber V 113:6)
Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati;
(세네카, 행복론, Liber V 126:3)
Praefers me aliis ;
(세네카, 행복론, Liber VI 58:6)
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)
Non rapias hoc nec testeris ;
(세네카, 행복론, Liber VII 87:3)
Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 18:1)
nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest, et L. Sullam tyrannum appellari quid prohibet, cui occidendi finem fecit inopia hostium ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 73:6)
Hoc est etiam ex victoria sua triumphare testarique nihil se, quod dignum esset victore, apud victos invenisse.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 128:2)
Natura nulli se necessitatis suae gratiam facturam esse testata est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:3)
At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:1)
tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:2)
Minus honorato loco positus irasci coepisti convivatori, vocatori, ipsi qui tibi praeferebatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 215:1)
Quodsi non invenitur illa res publica, quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium, quia quod unum praeferri poterat otio, nusquam est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 47:2)
Multi quidem sunt, quibus necessario haerendum sit in fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere, sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse cogantur, nec sublevatos se sed suffixos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:2)
Clare, inquam, ac palam testor hanc vitam, quam ego iucundam voco, non nisi adiecta virtute contingere."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION