라틴어 문장 검색

solutior est post vinum licentia, quia ne sobriis quidem pudor est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 212:3)
Si vehementior erit, aut pudorem illi cui non resistat incutiet aut metum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:2)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
simul tu intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione pudor magis quam voluntas tenet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 24:2)
Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quae aut non possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum pudorem intellegamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:1)
Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:3)
quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nec de- trahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 20:2)
Quibus nihil aliud actum est, quam ut pudor hominibus peccandi demeretur?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:2)
Peruenit ad patrem, non pepercit eius pudori.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.22)
horrent opaca fronde nigrantes comae, taxo imminente quam tenet segnis Sopor, Famesque maesta tabido rictu iacet Pudorque serus conscios vultus tegit.
(세네카, Hercules Furens 10:18)
Non sic furore cessit extinctus pudor, populos ut omnes impio aspectu fugem.
(세네카, Hercules Furens 18:23)
dirus o nobis pudor, o turpe fatum, femina Herculeae necis auctor feretur!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:18)
hinc gravior tibi, noverca, pudor est.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:22)
iam flere pudor est;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:46)
obici crimen hoc solum potest, Argo reversa, virgini placeat pudor paterque placeat:
(세네카, 메데아 4:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION