라틴어 문장 검색

itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 25:2)
vicerunt ergo di homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex unde ius stabat ei victoriam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 98:1)
ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam, sed utrum iure an iniuria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 171:1)
utrum placet sumite!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 178:2)
experiri iuvat utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit, an idem sint qui ad Aegates pugnaverunt insulas et quos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos emisistis, et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 424:1)
cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 457:1)
neutri alteros primo cernebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 484:1)
ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 633:3)
ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 203:3)
duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore provincia praetore egeat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 304:1)
sed gravius onus Busae faciebat - et iam ad decem milia hominum erant - Appiusque et Scipio, postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium extemplo mittunt, quantae secum peditum equitumque copiae essent, sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an manere iuberet Canusi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 648:1)
An barbaro ac Poeno, qui utrum avarior an crudelior sit vix existimari potest?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 711:2)
Scipionibus inter se partitis copias, ut Gnaeus terra, Publius navibus rem gereret, Hasdrubal Poenorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste intervallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 328:2)
is ubi primum fama accepit Hannibalem Alpis transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi mallet victoriam esse incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 442:1)
ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere, et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 596:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION