라틴어 문장 검색

"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
haec ubi dicta, nigrantis terrae pecudes obscuraque mergit armenta, ac vivis cumulos undantis harenae aggerat et vati mortis simulacra rependit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권145)
vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권149)
"tu nobile quondam undarum nemorumque decus, quo sospite maior diva et Nympharum longe regina ferebar."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권180)
obvia cognatos gemitus casumque nepotis Nympharum docet una patrem monstratque cruentum auctorem dextramque premit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권193)
quaerenti Nympha cruentas Maenadas atque hostem dixit saevisse Lyaeum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권263)
dat sponte locum Thebana iuventus, natorum memores, intentaque tela retorquent, sed premit et saevas miserantibus ingerit hastas, illum et Sidoniae iuga per Teumesia Nymphae bellantem atque ipso sudore et pulvere gratum laudant, et tacito ducunt suspiria voto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권308)
"Insuper Herculeum sibi iungit Agyllea vates Actoraque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권103)
ecce iacentis Inachius vates iugulum fodit, expulit ingens vina cruor fractumque perit in sanguine murmur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권136)
averso pariter deus occidit astro, te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae virginis et falso gurges cantatus olori flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권222)
Stabat fatidici prope saeva altaria vatis maestus, adhuc patriae et tantum communia lugens fata, Creon:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권274)
Trinacria qualis ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu, mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis nequiquam reticere rogat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권278)
"per ego oro tuosque, nate, meosque annos miseraeque per ubera matris, ne vati, ne crede, puer!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권307)
nee iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos aut vatem Pelopea phalanx aut Areada credunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권337)
"si vos placita hostia iuvi, si non attonitis vatis consulta recepi auribus et Thebis nondum credentibus hausi, haec Amphioniis pro me persolvite tectis ac mihi deceptum, precor, exorate parentem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권346)

SEARCH

MENU NAVIGATION