라틴어 문장 검색

Quam quidem agitationem animae Salomon quoque in Ecclesiaste diligenter exprimens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:1)
Adeo autem praedicta Virgilii verba de anima mundi, veritate plena videntur, ut ea quoque quasi in auctoritatem assumere doctores sancti non abhorruerint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:7)
In quo, inquit, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), tam homines quam pecudes vivificat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 57:7)
Ipse praeterea Macrobius, ea quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, mystice interpretanda esse meminit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:7)
" Et quia omnis anima, quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed Verbum Deus lumen est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:6)
Quod enim ante omnia tempora, et super omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine ejus accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint, est ibi. Quod autem pro impiis mortuus est non est ibi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:18)
Cum itaque Dominus et per prophetas Judaeis, et per praestantes philosophos seu vates gentibus catholicae fidei tenorem annuntiaverit, inexcusabiles redduntur tam Judaei quam gentes, si cum hos in caeteris doctores habeant, in salutem animae cujus est fundamentum fides ipsos non audiant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:9)
Erravit de resurrectione corporis, de statu animarum, de diaboli poenitentia, et quod his majus est, Filium et Spiritum sanctum in Commentariis Isaiae seraphim esse contestatus est. Item [(43) Patrol.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:31)
"Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:10)
Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita, de animae suae vita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:23)
Quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod canitur, aut citharizatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:21)
Neque enim vas habens liquorem, nec corpus color, nec aer lux sive fervor, nec anima est sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:14)
Omnes quippe res praeter substantias, per se subsistere non possunt, nisi scilicet subjectis sustententur substantiis, ut albedo nulla ratione esse potest nisi in subjecto corpore, aut pietas nisi in anima, aut quaelibet res novem praedicamentorum, nisi in subjectis substantiis insint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:15)
Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:11)
Splendor quippe ad sapientiam, quae tamen est animae, recte videtur pertinere, et de ipsa Dei sapientia quae Filius ejus intelligitur, scriptum est ab evangelista:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION