라틴어 문장 검색

belli Macedonici subibat iam cura, miscente Perseo inter Dardanos Bastarnasque certamina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 216:1)
. . . Scipio inter peregrinos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 237:2)
si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 279:1)
fessi deinde et Romam utraque pars miserunt legatos et inter se ipsi de reconcilianda concordia agebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 303:1)
exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)
sed externorum inter se bella, quo quaeque modo gesta sint, persequi non operae est satis superque oneris sustinenti res a populo Romano gestas perscribere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 309:2)
insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter cives et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 318:2)
praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 6:1)
Servilius quibus succedebatur inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio obtineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 36:2)
huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 52:1)
Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 109:2)
inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate esse Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 124:1)
Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 189:3)
inter eos magnae contentiones in senatu fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 230:2)
ut vel ex aequo inter regem socium populumque Carthaginiensem quid cuiusque esset disceptarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 235:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION