라틴어 문장 검색

PULSUS est autem ab episcopatu suo Uilfrid, et multa diu loca peruagatus, Romam adiit, Brittaniam rediit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII.2)
ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris uacauit, etiam Romam adire curauit, quod eo tempore magnae uirtutis aestimabatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:2)
et inde cum rediens Brittaniam adisset, diuertit ad prouinciam Huicciorum, cui tunc rex Osric praefuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:3)
Uerum quia de uita illius et uirtutibus ante annos plures sufficienter et uersibus heroicis, et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].3)
Mira fides regis, clementia maxima Christi, Cuius consilium nullus adire potest!
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:5)
sed et successor eius Ini eadem beatorum apostolorum limina deuotus adierit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII.2)
fortiter quidem, ut sibi uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude seductus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:5)
cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum uenerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adierat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:9)
Anno CCCCXLVIIII, Marcianus cum Ualentiniano imperium suscipiens, VII annis tenuit, quorum tempore Angli a Brettonibus accersiti Brittaniam adierunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 1:3)
Anno ab incarnatione Domini XLVI, Claudius secundus Romanorum Brittanias adiens, plurimam insulae partem in deditionem recepit, et Orcadas quoque insulas Romano adiecit imperio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV.5)
Num feror incestus sedes adiisse deorum Sertaque de sanctis deripuisse focis?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 241)
Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem, Admonuit dominae deseruitque Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 520)
Pauper erit praesto semper, te pauper adibit Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subicietque manus efficietque viam, Pauper ad occultos furtim deducet amicos Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 533)
Exibit quam saepe, time, seu visere dicet Sacra Bonae maribus non adeunda Deae.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 613)
Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda, unda sub aestiuum non adeunda Canem, nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis, cum se purpureo uere remittit humus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 51)

SEARCH

MENU NAVIGATION