라틴어 문장 검색

Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum in- fantium arrident, non cessant di beneficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt;
(세네카, 행복론, Liber VII 150:1)
Praecipue tamen aequalis ad maximos imosque pervenit clementiae tuae admiratio ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 10:1)
Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series - id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 49:1)
Redditur illi testimonium aequale omnium hominum ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 15:4)
Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:2)
Omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 70:2)
Affectus cito cadit, aequalis est ratio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 104:2)
Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:4)
In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:1)
Tenuis ante omnia victus sit et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 117:1)
tunc potest vita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diversissimis scindimus.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:7)
Ergo quaerimus, quomodo animus semper aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat nec adtollens se umquam nec deprimens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 23:1)
Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et aequale et a secretiore parte formosius ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 13:1)
nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
vinctosque duces patris aequales tui,
(세네카, Phoenissae 582:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION