라틴어 문장 검색

Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis aduersa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improuiso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장35)
Non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장51)
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장1)
Atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non parauisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장31)
communire suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut commercari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장4)
Ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia uulgi amissurus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장7)
Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장1)
At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장1)
Itaque sic ordinandus est dies omnis, tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 8:1)
Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:2)
Circumspice ista, quae nos agunt in insaniam, quae cum plurumis lacrimis amittimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 10:4)
Modo amisisse te videor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:6)
Habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:2)
Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 9:2)
Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION