라틴어 문장 검색

Imperator vero pace cum Hemmingo firmata et placito generali secundum consuetudinem Aquis habito in tres partes regni sui totidem exercitus misit, unum trans Albiam in Linones, qui et ipsos vastavit et castellum Hohbuoki superiori anno a Wilzis distructum in ripa Albiae fluminis restauravit, alterum in Pannonias ad controversias Hunorum et Sclavorum finiendas, tertium in Brittones ad eorum perfidiam puniendam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 209:1)
Inde ad Scaldim fluvium veniens in loco, qui Gand vocatur, naves ad eandem classem aedificatas aspexit et circa medium Novembrium Aquas venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 210:2)
fuerunt etiam Aquis adventum eius expectantes, qui de Pannonia venerunt, canizauci princeps Avarum et tudun et alii primores ac duces Sclavorum circa Danubium habitantium, qui a ducibus copiarum, quae in Pannoniam missae fuerunt, ad praesentiam principis iussi venerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 210:4)
et imperator Aquis hiemavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 211:4)
Quibus dimissis imperator generali conventu Aquis sollemniter habito Bernhardum filium Pippini, nepotem suum, in Italiam misit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 214:1)
Imperator conventu dimisso primo Cruciniacum, deinde Bingiam veniens secunda aqua Confluentem usque per Rhenum navigavit, inde Arduennam venandi gratia proficiscitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 259:1)
Is tamen, qui per Pannoniam superiorem iter fecerat, in transitu Dravi fluminis ex locorum et aquarum insalubritate soluti ventris incommodo graviter adfectus est, et pars eius non modica hoc morbo consumpta est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:7)
In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:5)
Aquis habitus et in eo de bello Liudewitico tractatum ac tres exercitus ordinati, qui futura aestate perfidorum agros per vices vastarent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 267:3)
Imperator vero medio mense Maio Aquis egressus circa Kal. Iun.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 312:1)
per Moenum fluvium usque ad Franconofurd secunda aqua navigavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:7)
Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:12)
Hi vero qui in castro erant coeperunt laborare pro penuria aquae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:13)
necdumque se de eo moverat loco, et ecce Sigefridus rex, cuius supra meminimus, Hisam fluvium ingressus, terra et aqua iter faciens post eum cum suis, omnia ferro vastabat et igne.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:11)
Inde rediens per Saxoniam venit ad Aquis ibique hiemavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION