라틴어 문장 검색

pomposus incessus, animus serius (iste publicam fidem, ille privatam asserit dignitatem);
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:3)
enimvero vestis adstricta, tensus coturnus, crinis in rotae specimen accisus barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forcipibus, ad hoc et munere superno membrorum solida coniunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae, non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non iecur turget, non rnollescit manus, non spina curvatur, sed praeditus sanitate iuvenali solam sibi vindicat de senectute reverentiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:3)
igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim iure sibi vindicant, patienter admitte querirnoniarn desiderantum, qui tibi per unius oris officium non unius pectoris profudere secretum, quos palam et coram dicere puta:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:1)
inter dictandum mihi ista suggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fidenter asserere, quia non parum mihi intumos agunt 2 quibus est ipse satis intumus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:1)
Gaium Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia certatim dictandi lectitandique sibi mutuo vindicavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 1:1)
quamdiu attritas tesserarum quondam iactibus manus contra ius fasque sibi vindicant instrumenta cerealia?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:2)
nam stilum vestrum quanta comitetur vel flamma sensuum vel unda sermonum, liberius assererem, nisi, dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te vetares.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 1:2)
Quid agunt Nitiobroges, quid Vesunnici tui, quibus de te sibi altrinsecus vindicando nascitur semper sancta contentio?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 1:1)
nam quotiens homicida punitur, non est remedium sed solacium vindicari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:4)
praeterea his hoc praestantissimum bonis Fama superaggerat, quod te asserit hasce tot gratias fastigatissimae caritatis arce transcendere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:1)
primum ineffabilem dei patris asserere cum sancti spiritus aeternitate sapientiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 13:3)
Igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 4:1)
Manilius certe Vopiscus, vir eruditissimus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari, villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr18)
A duabus causis praestare princeps solet, si aut se vindicat aut alium.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A6)
Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F3)

SEARCH

MENU NAVIGATION