라틴어 문장 검색

Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis verecundia.
(세네카, 행복론, Liber II 4:1)
properet licet, sero beneficium dedit, qui roganti dedit.
(세네카, 행복론, Liber II 7:3)
illud beneficium iucundum victurum in animo scias, quod obviam venit.
(세네카, 행복론, Liber II 7:5)
Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit.
(세네카, 행복론, Liber II 8:3)
Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata gravitatem et tristitiam corrupit, cum promitterent vultu negantium.
(세네카, 행복론, Liber II 10:1)
At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse paeniteat.
(세네카, 행복론, Liber II 14:1)
Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam accipere difficilius est quam impetrare.
(세네카, 행복론, Liber II 15:1)
Hoc itaque curae habebis, si grate aestimari, quae praestabis, voles, ut beneficia tua inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod aiunt, deductione.
(세네카, 행복론, Liber II 16:1)
iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt.
(세네카, 행복론, Liber II 18:5)
" Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse ?
(세네카, 행복론, Liber II 19:8)
Itaque non sunt exasperanda beneficia nec quicquam illis triste miscendum.
(세네카, 행복론, Liber II 24:3)
Fabius Verrucosus beneficium ab homine dure aspere datum panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum.
(세네카, 행복론, Liber II 26:1)
Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero danti tota alia sequenda est via.
(세네카, 행복론, Liber II 28:2)
Hoc vero non est beneficium dare, deprehendere est.
(세네카, 행복론, Liber II 28:4)
beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non possum.
(세네카, 행복론, Liber II 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION