라틴어 문장 검색

An est quod Veientibus optatum aeque contingere possit quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione castra impleantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 69:1)
auctores signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri militi, sed universis exercitibus palam in contione audiuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 72:2)
forte ea regione qua M.' Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia omnem excitam sedibus magna mole adesse crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 95:1)
sed castris praeerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:2)
ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 100:3)
inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:3)
tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex fama pervenerat, sed in castris quoque fuit ad Veios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 210:2)
aegre ibi miles retentus a fuga est cum pervasisset castra rumor ducibus exercituque caeso victorem Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuventutem haud procul inde abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 211:1)
duae senatum distinebant sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui particeps esse praedae vellet in castra Veios iret, altera Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 228:2)
edictum itaque est ad praedam Veientem quibus videretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 234:2)
ceterum Camillus captivum indidem ex agris secutus ducem castris multa nocte motis prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 301:1)
arma habemus non adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 312:1)
consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 316:2)
sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 331:1)
ibi tribuni militum non loco, castris ante capto, non praemunito vallo quo receptus esset, -non deorum saltem, si non hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 415:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION