라틴어 문장 검색

Excessere omnes adytis arisque relictis Di, et ut tutelares designaret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 14:2)
In qua re luxuriam illius seculi eo magis licet aestimare, quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:2)
Crudelis nati monstrantem vulnera cernit, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 14:4)
At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram aut veniendi poscere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 8:1)
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, Cernere erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:1)
Neque enim aequa sunt augmenta contentionis et famae, quia contentio, etsi usque ad mutuas vastationes ac bella processerit, adhuc contentio est, et manet ipsa quae crevit, fama vero cum in inmensum prodit, fama esse iam desinit, et fit notio rei iam cognitae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:1)
Sed haec et talia ignoscenda Virgilio, qui studii circa Homerum nimietate excedit modum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 40:1)
Migrantes cernas totaque ex urbe ruentes et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 10:2)
Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:2)
Excessere omnes adytis arisque relictis Di. Hoc unde Virgilius dixerit, nullus inquirit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 7:1)
Cernere uti videamur eos, audireque coram, Morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:3)
His neque tum solis rota cerni lumine claro Altivolans poterat, neque magni sidera mundi;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:2)
Ut ergo inter te et Vettium velut arbitrali iudicatione conponam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram nocte sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 7:1)
excedit inpatiens, etsi solis olivis aut olere vescatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:3)
nam pollex ita inferior est ut vix radicem eius excedat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION