라틴어 문장 검색

Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco suo, de regione in occidente Gabaa.
(불가타 성경, 판관기, 20장33)
Regem enim regioni non suscitabunt neque pluviam hominibus dabunt.
(불가타 성경, 바룩서, 4장52)
Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae.
(불가타 성경, 바룩서, 4장53)
similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat;
(불가타 성경, 바룩서, 4장60)
A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione.
(불가타 성경, 바룩서, 4장71)
Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit.
(불가타 성경, 호세아서, 12장13)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
Erumpite et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ibi! Deduc, Domine, robustos tuos!
(불가타 성경, 요엘서, 4장11)
Consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu.
(불가타 성경, 요엘서, 4장12)
In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: "Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur".
(불가타 성경, 미카서, 2장4)
Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius.
(불가타 성경, 나훔서, 3장8)
Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장9)
Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela? ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장7)
" Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc erit in obsidione contra Ierusalem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION