라틴어 문장 검색

de isto aperit ipsa oratio") - sed ad maiora redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:2)
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)
nec enim Herculi nocere Deianira voluit cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is qui gladio vomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:8)
Haec igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio [et consuetudo exercitatioque capienda], ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus et addendo deducendoque videre, quae reliqui summa fiat, ex quo, quantum cuique debeatur, intellegas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 78:5)
verentur enim, ne, si quo casn evenerit, ut corporis partes quaedam aperiantur, aspiciantur non decore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:4)
Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:1)
Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque aperis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:4)
Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet, convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque, qui in eis floruerint quamque multi sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 8:2)
Charmadas vero multo uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperiret sententiam suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 84:1)
Ac tibi sapienter monenti, Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defensiones quas solent magistri pueris tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et causam et orationem disputatio ducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 130:1)
Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,' inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, [ullam] negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:1)
Etenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda, ne quid offendas, ne quo inruas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:1)
quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia coluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 2:8)
At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque, quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 108:3)
Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION