라틴어 문장 검색

Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장4)
Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum convenirent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 19장2)
Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장4)
Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 19장1)
Conclamant equites sanctissimo iureiurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium perequitasset.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 66장7)
Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 78장3)
Moritur Constantinus Ducas, et reliquit imperium Eudociae uxori, et filiis eius;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1067 21:3)
femina, cum senuit, retinet conubia partu, uxorisque decus matris reverentia pensat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:49)
at soror et, si quid portentis creditur, uxor mulcebat matres epulis et more pudicae coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:56)
sic uxor, sic mater eris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae81)
palla graves umeros velat, quam neverat uxor Ilia percurrens vitreas sub gurgite telas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:111)
Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장1)
quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liviae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장4)
abducta Neroni uxor et consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu rite nuberet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장13)
nec ideo iram eius lenivit, pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION