라틴어 문장 검색

quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis accersitus erit somnus in ossa mea, ipse seram vites pangamque ex ordine colles, quos carpant nullae me vigilante ferae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1710)
scandentis quisquis cernit de uallibus arces, ingenio muros aestimet ille meo!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 136)
Albus Hyperboreis Tanais qua vallibus actus Riphaea de caute cadit, iacet axe sub Vrsae gens animis membrisque minax:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 105)
"venator de colle sonet:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 46)
"illic te posito pugnabat ponte sub ipso Maiorianus eques, fors ripae colle propinquo barbaricus resonabat hymen Scythicisque choreis nubebat flavo similis nova nupta marito."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 91)
pinguis per transtra sedebat Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc captivo capiente trahi, sed vestra repente inter utrumque hostem dederant sese agmina planis quae pelagus collemque secant portumque reducto efficiunt flexu fluvii, perterrita primum montes turba petit, trabibus quae clausa relictis praedae praeda fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
coeperat ad rupis medium quae maxima turba est interno squalere gelu, quod colle supino artatis conclusa viis reptare rigenti non poterat revoluta solo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 214)
"pondus non sustinet ampli culminis arta domus nec fulmen vallibus instat, quid, rogo, bis seno mihi vulture Tuscus haruspex portendit?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 27)
"testis mihi Caesaris esto hic nimium Fortuna pavens, cum colle repulsus Gergoviae castris miles vix restitit ipsis, hos ego tam fortes volui, sed cedere Avitum dum tibi, Roma, paro, rutilat cui maxima dudum stemmata complexum germen, palmata cucurrit per proavos, gentisque suae te teste, Philagri, patricius resplendet apex."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 71)
"haud secus insertis ad pulvinaria palmis Romulus et Tatius foedus iecere, parentum cum ferro et rabidis cognato in Marte maritis Hersilia inseruit Pallantis colle Sabinas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 186)
cuius nec feritas subacta tunc est, caesis milibus ante cum ducentis in vallis Scythicae coactus artum orbatae ad Tomyris veniret utrem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem9)
nec quos Euganeum bibens Timavum colle Antenoreo videbat augur divos Thessalicam movere pugnam;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem34)
hastam dextra tenet, nuper quam valle Aracynthi ipsa sibi posita Pallas protraxit oliva, hoc steterat genio, super ut vestigia divae labentes teneat Marathonia baca trapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium14)
"ergone Aonios colles habitare valemus, cum patris extincti thalamis potietur adulter, frater natorum, coniunx genetricis habendus, vitricus ipse suus?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem54)
"colles tua iura tremiscant;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem108)

SEARCH

MENU NAVIGATION