라틴어 문장 검색

Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:1)
aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat, Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit, quod quia praestatur meritis mentisque negatur, absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae divinum summumque bonum de fonte perenni nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, et modo supplicium recipit, modo libera calcat, miraris peccare animam, quae carne coactam sortita est habitare domum, cum peccet et ipse angelus, hospitium qui nescit adire caducum cratis tabifluae?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3293)
in quo peccatur, id potest aliud alio maius esse aut minus, ipsum quidem illud peccare, quoquo verteris, unum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장4)
Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:3)
Magis enim peccant senes ludendo et puerilia exercendo, quam si in iuventutepeccarent, Seneca testante qui ait, "Quanto serius peccatur, tanto turpiusincipitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:9)
Quod tamen male faciendi vel peccandi potestatem haberemus, non absque ratione haec a Deo nobis potestas concessa est, ut si comparatione nostrae infirmitatis ille gloriosior appareat, qui omnino peccare non potest, et cum a peccato cessamus, non hoc naturae nostrae, sed ejus adjutrici gratiae tribuamus, qui ad gloriam sui non solum bona, sed etiam mala disponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION