라틴어 문장 검색

Atque etiam potui datur uinum Signinum uel resinatum austerum uel quodlibet austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:3)
Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum uinoque tali miscetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:4)
Deinde ubi ad se redit, circumcidendum uinum est in totum annum, etiamsi casus idem non reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:5)
qui boni suci sunt, acria salsa, uinum uetus austerum uitare, leni ambulatione uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:26)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, uinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:2)
cibis opus est tenerioribus, uino eodem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:5)
- Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati[bu]s. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:1)
Inulae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter ualentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:3)
quidam, cum toto anno a uino, mulso, uenere sibi temperassent, securitatem totius uitae consecuti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 2:2)
ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex uino coctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:4)
Si maior est dolor, papaueris cortices in uino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:3)
uel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his uinum miscendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:4)
Vbi triduo quadriduoue uinum bibit, uno aut etiam altero die interponere aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 2:1)
frigida aqua, uinum, acetum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 1장 1:3)
spongia uel ex aqua frigida uel ex uino uel ex aceto expressa;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION