라틴어 문장 검색

Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:2)
Nam si passus est convalescere, inferiores deficiunt, atque evenit ut vinea summa parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent ac vehementer sitire matrem Caniculae ortu cogant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 1:4)
tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata suo pedamento ad iugum evocatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 2:2)
Haec enim velut immota sua sede vehementer germinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:1)
Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:3)
Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et minus sit periculi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 1:1)
Tum demum ad alligatos boves neque a posteriore parte neque a atere, sed adversus, placide et cum quadam vocis adulatione venito, ut accedentem consuescant aspicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 5:3)
Nam ubi plaustro aut aratro iuvencum consuescimus, ex domitis bubus valentissimum eundemque placidissimum cum indomito iungimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 9:3)
Manifestum remedium est proximam clunibus partem caudae vinculo vehementer obstringere, vinique sextarium cum olei hemina faucibus infundere atque ita citatum per mille et quingentos passus agere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:3)
Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, saepta repetere consuescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 3:1)
Sed et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immixtis hordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro hordeo ali.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 1:2)
Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:3)
hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis vimineos qualos superimponant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 4:3)
Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 1:1)
Eae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION