라틴어 문장 검색

nostri autem et magistratus inperatoresque in ea re maxime laudem capere studuerunt, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:21)
Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendo dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est, ut Livius refert, et post victoriam, post triumphum, sceptro inperatorio restituto consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est? 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:26)
Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutus ille primus edocuit, quem Livius dicit, consulem existentem, proprios filios cum hostibus conspirantes morti dedisse?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 16:2)
"Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiori studio peteret quam Epycurus voluptatem petendam putat?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:10)
Quod quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrro bellum gerens, consul eo cecidisset in prelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset". 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:11)
Et vulgare de quo loquimur et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:4)
3. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cynus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 161:1)
INTEREA, magistratus, consilii publici consors, judexque curialis factus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.5)
plurimos, etiam, fortes viros, qui sese magistratu aut jam abdicaverant, aut propediem abdicare cogerentur, ob illorum oculos posuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.47)
adeo, denique, magnis difficultatibus circumventus erat Washingtonius, ut cibaria quaedam, exercitus alendi causa, magistratus poscere, necessitate temporum dira, saepe coactus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.33)
- Magistratu summo sese abdicat Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.10)
annosque octo, per quos rerum Americanarum jus et moderamen habebat, praesidis summique magistratus officio fideissime est functus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.12)
at eum spes ista fefellit, et, priusquam nuncii certi e Gallia afferri potuissent, Washingtonius magistratu summo, quem per annos octo, ut supra dictum est, tenuerat, sese abdicavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.31)
- Joannes Adams magistratum summum suscipit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.2)
GAUDIUM majus, ex magistratus summi abdicatione, cepit Washingtonius, quam alii ex honoribus summis percipere potuissent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION