라틴어 문장 검색

sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo restitit, placatus ac velut vicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat eaque confessione, sive aptum tempori mendacium fuit, invidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장10)
sex Liburnicae inter primum tumultum evasere, in quis praefectus classis Apollinaris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장6)
capitur praefectus alae Iulius Flavianus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장8)
eaque omnia Valerius Asiaticus consul designatus censuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장11)
Priscus eligi nominatim a magistratibus iuratis, Marcellus urnam postulabat, quae consulis designati sententia fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장9)
Marcellus non suam sententiam impugnari, sed consulem designatum censuisse dicebat, secundum vetera exempla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut inimicitiis locus foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장1)
eam curam consul designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장3)
cum perrogarent sententias consules, Vulcacius Tertullinus tribunus plebis intercessit ne quid super tanta re principe absente statueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장5)
Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium praefectus se ipse interfecit, pudore magis quam necessitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장10)
tradi se praefectis centurionibusque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장8)
simul excidiis castellorum imminebant, quae a praefectis cohortium incensa sunt, quia defendi nequibant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장13)
Civilis dolo grassandum ratus incusavit ultro praefectos quod castella deseruissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장1)
Galliarum societatem Civilis arte donisque adfectabat, captos cohortium praefectos suas in civitates remittendo, cohortibus, abire an manere mallent, data potestate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장4)
praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장12)
et praefectus cohortis e victis, Alpinius Montanus, fortunam partium praesens fatebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION