라틴어 문장 검색

" Nihil est aut certe exiguum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:4)
Saepe quod datur, exiguum est, quod sequitur ex eo, magnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 14:3)
Adice nunc, quod ista, quamvis exigua sint, in maius excedunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:3)
Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:2)
aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 13:2)
videbis, quam exiguum sit, quod optamus, quod cxtendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 10:3)
" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 32:1)
Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 18:2)
alioquin quid interest, magna sint an exigua, quae servire te cogant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 19:4)
nam quamdiu exiguum est, bonum non est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 12:9)
cum bonum esse coepit, non est exiguum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 12:10)
Et exiguum mellis pondus et magnum sapore non differt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 15:4)
Summa adiectio quare plurimum facit vel exigua ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:4)
naturam sequentium faciles sunt, soluti sunt, exiguas differentias habent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 17:5)
quin ipse Atrides aequore immenso vagus graviora pelago damna quam bello tulit remeatque victo similis, exiguas trahens lacerasque victor classe de tanta rates.
(세네카, 아가멤논 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION