라틴어 문장 검색

Animi motus eos putemus sanissimos validissimosque, qui nostro arbitrio ibunt, non suo ferentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 193:4)
Caducae sinistraeque sunt vires et in malum suum validae, in quas aegrum morbus et accessio erexit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 18:2)
Adsuescamus ergo cenare posse sine populo et servis paucioribus servire et vestes parare in quod inventae sunt et habitare contractius.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:4)
Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:2)
Certamen in pari condicione contractum publica fortuna distraxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.9)
Cuius uitio inimicitiae contractae sint apparet:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.25)
latebram rebus occultis negans hostile valido robore insurgit latus septemque venas tendit;
(세네카, 오이디푸스 5:23)
Propter quod inter eos nimia familiaritate contracta concessit castellanus militi hoc petenti ut iuxta turrim sibi domum construeret ad manendum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:8)
sed non ante gravis taurus succumbit aratro, cornua quam validis haeserit in laqueis, nec tu iam duros per te patieris amores:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b13)
quique manum Iudith ferientem colla Olophernis iuvisti, exciso iacuit cum gutture truncus et fragilis valido latuit bene sexus in ictu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum3)
quippe improba cratem nativam nec tela forant, contracta vicissim tensaque terga feris crepitant usuque cavendi pellunt excussis impactum missile rugis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem34)
teretes umeri, validi lacerti, dura bracchia, patulae manus, recedente alvo pectus excedens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:3)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
namque me multo decumbentibus nostris validiora maeroris retia tenent, quae sunt amicis quaeque et externis indolescenda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:4)
et, quod est ad amicitias ampliandas his validius efficaciusque, in singulis quibusque personis vel expetendis aequaliter vel cavendis iudicii parilitate certavimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION