라틴어 문장 검색

Ad hunc vero usque diem ita cum hominibus actum est, ut minime mirum sit si natura sui copiam non faciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:9)
et plane materia idonea praeparanda est intellectui, non solum praesidia fida comparanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 29:3)
Quin etiam (ut quod res est eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operae et praesidii in hac parte quam in illa altera ponimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:5)
Postquam vero et intellectum fidissimis auxiliis se praesidiis stipavimus, et justum divinorum operum exercitum severissimo delectu comparavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:1)
Qui autem contrariam huic viam ingressi sunt atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, sive ex sophistarum veterum odio sive ex animi fluctuatione aut etiam ex quadam doctrinae copia in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas ejus rationes adduxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:4)
et licet major sit instantiarum vis et copia, quae occurrunt in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:2)
et tamen in omnibus istis fieri non potest, quin sint aliae notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:6)
At pravae demonstrationes, idolorum veluti munitiones quaedam sunt et praesidia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:1)
Meta autem scientiarum vera et legitima non alia est quam ut dotetur vita humana novis inventis et copiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:4)
Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus quam a juvene, propter experientiam et rerum, quas vidit, et audivit, et cogitavit, varietatem et copiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:6)
verum etiam operum ipsorum admiratio, quorum copia jampridem facta est humano generi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:2)
Interim nil mirum est, si opinio copiae causam inopiae dederit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:3)
Atque rursus in ipsa experimentorum mechanicorum copia, summa eorum, quae ad intellectus informationem maxime faciunt et juvant, detegitur inopia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:1)
At non solum copia major experimentorum quaerenda est et procuranda, atque etiam alterius generis, quam adhuc factum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 241:1)
Postquam vero copia et materies Historiae Naturalis et Experientiae, talis qualis ad opus intellectus sive ad opus philosophicum requiritur, praesto jam sit et parata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION