라틴어 문장 검색

ruinaque confligentium mutua, humi corporibus stratis, campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus, profundisque vulneribus transfixorum, cum timore audiebantur ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:2)
qui dum tolerabatur hostilis, fixis corporibus steterant inconcussi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 8:2)
Infixae vero corporibus, nihil vigoris perdebant, aut certe (si cecidissent in vanum), ilico frangebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 11:3)
Postera die corpus ipsius levatum flumine et caput eius incisum in urbem perlatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 4:4)
Ergo euntes populi ante corpusculum eius, subito unus de turba adeptus a daemonio cecidit, et dum pervenissent cum lectulo ubi latus erat usque ad hominem, subito sanus surrexit et praecedebat in exsequias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 6:3)
Sic cum summo gaudio populi deductus est corpus eius foris civitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 6:5)
legem quidem Langubardorum ampliavit, et in edicti corpore conscribere iussit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 160)
Revertenti autem, in itinere via egrotare cepit, subito in civitate Placentina defunctus est, et ibi corpus eius conditum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1210)
Anspertus Mediolanensis archiepiscopus mandans ei per archidiaconum suum, ut reddat corpus illud;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 176)
Sic confirmavit supradictus Tassilo supra corpus sancti Dionisii, Rustici et Eleutherii necnon et sancti Germani seu sancti Martini, ut omnibus diebus vitae eius sic conservaret, sicut sacramentis promiserat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 757 18:5)
Idus Iulii de corpore migrasse duasque legationes de diversis terrarum partibus, unam de Constantinopoli, alteram de Corduba, pacis faciendae causa adventare narratur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 202:3)
de corpore migravit, Stephanusque diaconus in locum eius electus atque ordinatus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:2)
Winigisus dux Spolitinus iam senio confectus habitu saeculari deposito monasticae conversationi se mancipavit ac non multo post tactus corporis infirmitate decessit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 277:1)
In territorio Tullense iuxta Commerciacum villam puella quaedam nomine N. annorum circiter duodecim post sacram communionem, quam in pascha de sacerdotis manu sumendo perceperat, primo pane, deinde aliis omnibus cibis et potibus abstinendo in tantum ieiunasse perhibetur, ut nulla penitus corporis alimenta percipiens sine omni victus desiderio plenum triennium compleverit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:1)
Corpora beatissimorum Christi martyrum Marcellini et Petri de Roma sublata et Octobrio mense in Franciam translata et ibi multis signis atque virtutibus clarificata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 328:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION