라틴어 문장 검색

Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidos unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 21:1)
Proinde cum primam consultae rationes copiam praebuissent, rumore praecurso, hostiles occupare properans terras, nondum adulto vere, missa per militares numeros expeditionali tessera cunctos transire iussit Euphraten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 2:2)
Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 5:1)
Fracto igitur (ut ante dictum est) ponte, cunctisque transgressis, imperator antiquissimum omnium ratus est militem alloqui, sui rectorisque fiducia properantem intrepide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 15:1)
Signo itaque per lituos dato, cum centuriae omnes et cohortes et manipuli convenissent, ipse aggeri glebali assistens, coronaque celsarum circumdatus potestatum, talia ore sereno disseruit favorabilis studio concordi cunctorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 15:2)
Denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, assuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 4:1)
Quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt, eo usque propagatis honoribus, ut ad nostri memoriam temporis, non nisi Arsacides (si sit usquam) in suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae assidue apud eos eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat, ne dextra sua Arsaciden arma gestantem feriat vel privatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 6:1)
Deinde cum Dareus posteaque Xerxes, Graeciam elementorum usu mutato aggressi, cunctis paene copiis terra marique consumptis, vix ipsi tutum invenere discessum, ut bella praetereamus Alexandri, ac testamento nationem omnem in successoris unius iura translatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 8:1)
Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum, incensa civitate, milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis, labes primordialis exsiluit, quae insanabilium vi concepta morborum, eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus, ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias, cuncta contagiis polluebat et mortibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 24:2)
Perfluunt autem has easdem terras potiores ante alios amnes, hi quos praediximus, et Marses et Flumen Regium et Euphrates, cunctis excellens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 25:2)
Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari, genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos (ut Homerus fabulosius canit) Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 53:1)
Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore impetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem imponendum maturius credens, restricta quiete nocturna, itinerarium sonare lituos iubet et praestructis omnibus quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce, Assyrios fines ingressus, celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus, aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 1:1)
Gestisque nuntiatis, plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunctis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis, patefactis egreditur portis, salutarem genium affulsisse sibi clamitans Caesarem, magnum et lenem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 21:2)
Incensa denique urbe (ut memoratum est), constructo tribunali insistens, actis gratiis exercitui convocato, cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur, et argenteos nummos centenos viritim pollicitus, cum eos parvitate promissi percitos tumultuare sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 3:1)
nec pudebit imperatorem, cuncta bona in animi cultu ponentem, profiteri paupertatem honestam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION