라틴어 문장 검색

quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
Quadringentis paene annis (nam et septem minus) Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit, possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 3:3)
siquidem Aidan X et VII annis, Finan decem, Colman tribus episcopatum tenuere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:1)
ita rem inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent, consociant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 183:1)
decem imperitabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 183:2)
egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 312:1)
et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento explevit et novas scripsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 316:1)
quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 322:1)
ex praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis vagabantur ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 60:2)
tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 92:2)
decem finierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 155:4)
is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 326:1)
tricensimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, bini ex singulis classibus, itaque cautum est ut postea crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 328:1)
uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Veturius quindecim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 336:1)
ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt, et quod bonum, faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 359:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION