라틴어 문장 검색

Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi tradit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 377:1)
omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem approbantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 382:1)
dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati, quod tempora rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 385:1)
ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 388:1)
ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 388:2)
secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentiumque audivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 414:1)
eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 418:2)
Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 423:1)
dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae quisque regionis civitates discesserunt, P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 426:1)
sub hoc tempore et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, selymbriae substitit, et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 483:1)
et P. Porcio Laecae ad Etruriam circa Pisas decem milia peditum et quingenti equites ex Gallico exercitu decreti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 528:1)
omnes curae, utique post adventum decem legatorum, in Antiochum regem conversae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 534:2)
argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 129:1)
nunc cum duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 159:1)
decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION