라틴어 문장 검색

adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 656:2)
quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes coniecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 78:1)
inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 30:1)
primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 373:1)
postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 505:1)
tum Campanus Romano equorum inquit hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 636:1)
clamore et audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 86:1)
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 209:1)
tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 252:2)
quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos volneraverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:1)
ceterum postquam iam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies versa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 73:1)
tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles, qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 222:1)
igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 250:1)
in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 290:1)
tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION