라틴어 문장 검색

"Mortificate membra vestra, quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:5)
"Populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:2)
"Quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam nox occupat, sed luna integra derelinquit?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:136)
Nunc ira personam nobis leonis inponit, nunc cura superflua in annos multos duratura praecogitat, nec recordamur evangelii dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:8)
infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem barbarorum illius in nos ira desaeviat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:9)
Hic, cum pro sanguine Nabuthae correptus fuisset ab Helia et audisset iram domini per prophetam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:15)
Hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineven fecisse legimus in pro- pheta, publicanum quoque in evangelio, e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius inpendentem Dei fregit iram, tertius pectus verberans pugnis oculos non levabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione vitiorum quam superba pharisaeus iactatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:25)
Iram vince patientia;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:4)
Legimus Aaron pontificem isse obviam furentibus flammis et accenso turibulo Dei iram cohibuisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:7)
Quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere, qui obviare flammis et iuxta apostolum dicere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:15)
Quid referam quanta siccum iecur ardeat ira, cum populum gregibus comitum premit hic spoliator pupilli prostantis et hic damnatus inani iudicio?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I13)
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas, quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas gaudia discursus, nostri farrago libelli est.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I26)
"ense velut stricto quotiens Lucilius ardens infremuit, rubet auditor cui frigida mens est criminibus, tacita sudant praecordia culpa, inde ira et lacrimae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I73)
hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas, hoc cuncta effundunt animi secreta:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI94)
iram atque animos a crimine sumunt.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI151)

SEARCH

MENU NAVIGATION