라틴어 문장 검색

namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legalis observantiae servitutem gratiae libertate mutavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 4:2)
quocirca desine in posterum nostra declinare iudicia, quae nihil mordax nihil quoque minantur increpatorium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:1)
"pone metus, laudanda rogas nec digna negari, sed mihi multa dei - nec tu sperare, quod urges, desine - , multa metus regnique volubile pondus subiciunt animo, veniet, qui debitus istis, nata."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권301)
Qui ob hoc iniuriam facit, quia potest, cito desinit, quia fecit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 577)
Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat, cum omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 5:4)
Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
Deos vestros colere desinimus ex quo illos non esse cognoscimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 1:5)
Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria, post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 11:2)
Desine alium deum credere atque ita et hunc deum dicere cui deo opus est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 3:1)
Desinunt tamen Christiani haberi penes nos, philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 17:2)
Iam non ipsae sunt quae fuerant, quia non potuerunt esse quod non erant, nisi desinant esse quod fuerant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 2:2)
Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus esse de nihilo eiusdem ipsius auctoris voluntate qui te voluit esse de nihilo?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 5:6)
In quo uidelicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum, et frequentium operatio uirtutum celebrari non desinit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:6)
Unde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis clementiae inluminationis ipsius beneficia inpetrare non desinas;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:13)
Namque in loco, ubi pro patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et hominum et pecorum celebrari non desinunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION