라틴어 문장 검색

eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura quod ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam consensumque adferebas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 18:1)
Zenonisque brevis et acutulas conclusiones in eam partem sermonis quam modo dixi differemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 18:2)
quid enim sit melius quid praestabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:1)
Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:1)
Sic enim res se habet, ut ad prosperam adversamve fortunam qualis sis aut quem ad modum vixeris nihil intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:4)
sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se accommodat paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:3)
Sed in omni iniustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi, quae plerumque brevis est et ad tempus, an consulto et cogitata fiat iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 36:1)
decorum id esse, quod consentaneum sithominis excellentiae in eo, in quo natura eius a reliquis animantibus differat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 124:4)
Est autem, quod differat in hominum ratione habenda inter iustitiam et verecundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:3)
Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae, quod erit facilius, si ne in eius modi quidem rebus maiores natu nolent interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:5)
Sed hoc commodius se res habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit rei publicae quicquam illorum facere sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 205:6)
haec enim una res prorsus, ut non multum differat inter summos et mediocris viros, aeque utrisque est propemodum comparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 39:4)
At vero hic nunc victor, tum quidem victus, quae cogitarat, ea perfecit, cum eius iam nihil interesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:8)
Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:2)
Quid enim interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam an hominis figura immanitatem gerat beluae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION