라틴어 문장 검색

in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant milites 1 negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:4)
porro non isto quisquam viro est in omni artium genere praestantior, deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:2)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
omitto quod hic primum tibi pila pyrgus, accipiter canis, equus arcus ludo fuere, mitto istic ob gratiam pueritiae tuae undique gentium confluxisse studia litterarum tuaeque personae quondam debitum quod sermonis Celtici squamam depositura nobilitas nunc oratorio stilo, nunc etiam Camenalibus modis imbue-batur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 2:2)
hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processere officiorum plausuum, fletuum gaudiorum, magis temptant vota conicere quam verba reserare, siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem, dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia frena suscipiunt, alii sellarum eques-trium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium lamminarum vincla diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 5:1)
taceo femur aridum ac pandum, genua vasta poplites delicatos, crura cornea vitreos talos, parvos digitos pedes grandes, cumque distortis horreat ita liniamentis perque multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque nec portatus sedeat 3 nec sustentatus incedat, verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:3)
hi sunt, quorum comparationi digitum tollerent Narcissus Asiaticus, Massa Marcellus, Carus Parthenius, Licinus et Pallas, hi sunt, qui invident tunicatis otia stipendia paludatis, viatica veraedariis 2 mercatoribus nundinas, munuscula lega- tis portoria quadruplatoribus, praedia provincialibus flamonia municipibus, arcanis pondera mensuras allectis salaria tabulariis, dispositiones numerariis praetorianis sportulas, civitatibus indutias vectigalia publicanis, reverentiam clericis originem nobilibus, consessum prioribus congressum aequalibus, cinctis iura discinctis privilegia, scholas instituendis mercedes instituentibus litteras institutis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 3:1)
mox bipertitis, erat ut aetas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula, sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur, altera ex parte frater meus Domnicius, 3 homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque, quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 6:1)
hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores, qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret 1 tramitem nec caveret ac 2 per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:1)
te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:3)
Invideo felicitati consuetudinarii portitoris, a quo contigit 2 saepius vos videri, sed quid de Amantio loquar, cum ipsas quoque litteras meas aemuler, quae sacrosanctis reserabuntur digitis, inspicientur obtutibus?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:1)
Iubes me, domine frater, lege amicitiae, quam nefas laedi, iam diu desides digitos incudibus officinae veteris imponere et sancto Abrahae diem functo neniam sepulchralem luctuosis carminibus inscribere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 1:1)
perges sic melius volante saltu, si vestigia fasceata nudi per summum digiti regant citatis firmi ingressibus atque vinculorum concurrentibus ansulis reflexa ad crus per cameram catena surgat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:10)
tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut onychitinas non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:2)
tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exerto Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION