라틴어 문장 검색

quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:4)
te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 3:3)
videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:1)
deinde - non enim video cur non meum quoque agam negotium - scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:4)
video adhuc constare, iudices, omnia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 4:1)
id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:2)
res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:4)
Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:4)
an vero obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 2:3)
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:1)
qui non solum Etruscos - eos enim penitus contempserat - sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 3:1)
mandate hoc memoriae, iudices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 3:1)
non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장1)
sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 3:3)
non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION