라틴어 문장 검색

"si vocat officium, turba cedente vehetur dives et ingenti curret super ora Liburna atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III94)
"feriunt pariter, vadimonia deinde irati faciunt, libertas pauperis haec est:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III124)
nescit tot milibus emptus pauperibus miscere puer;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V32)
quis enim tam nudus, ut illum bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum vel nodus tantum et signum de paupere loro?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V80)
hunc diligit Aelia pauper, solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo gaudet:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI34)
sit formosa decens dives fecunda, vetustos porticibus disponat avos, intactior omni crinibus effusis bellum dirimente Sabina, rara avis in terris nigroque simillima cycno:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI83)
intolerabilis nihil est quam femina dives.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI234)
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi testamentum ingens calidae pulmone columbae tractato Armenius vel Commagenus haruspex;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI274)
Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque metarum et sortes ducet frontemque manumque praebebit vati crebrum poppysma roganti, divitibus responsa dabit Phryx augur, et Indus conductus, dabit astrorum mundique peritus atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI286)
didicit iam dives avarus tantum admirari, tantum laudare disertos, ut pueri Iunonis avem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII10)
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum esse putas?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX52)
"sufficiunt haec, quando ego pauper ero;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX69)
Atticus exinde si cenat, lautus habetur, si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno excipitur vulgi quam pauper Apicius?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI1)
hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat Eurus, at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis, hinc stomacho vires;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI39)
spectant hoc nuptae iuxta recubante marito, quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis, inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI52)

SEARCH

MENU NAVIGATION