라틴어 문장 검색

Manserunt itaque hi milites Christiani ducis juxta Rames in insidiis duobus diebus donec cives Assur tertia die egressi fiducia suorum militum per agros cum gregibus suis, ignari totius infestationis, vagari secure coeperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:3)
Princeps vero Turcorum et rex Damascenorum illius audita legatione, quingentos Turcos sine mora illi misit in auxilium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:6)
Sed, cum ad Gybel descenderet ibique pernoctaret, de quadringentis equitibus et mille peditibus vix centum et quadraginta equites et quingenti pedites cum eo remanserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:13)
Quod gentiles universi videntes, et eum fugientem ac tremefactum aestimantes, graviter eos equis secuti sunt cum quingentis praemissis equitibus et quindecim [0587C] millibus peditum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:8)
Non amplius quam duo milites, Walterus Tauns et Baldewinus Tauns, illic cecidisse reperti sunt, pauci vero vulnerati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:13)
et post haec cum eo Joppen accelerantes, duobus diebus continuis illic remorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:7)
Consiliis suorum auditis, Baldewinus terram Jerusalem et civitatis in circuitu muniens custodia fideli, centum et quinquaginta militibus et quingentis peditibus assumptis, ab urbe Jerusalem processit nona hora diei;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:1)
Ibi milites Baldewini in tentoriis ante urbis moenia fixis duobus diebus sine [0590A] assultu consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:5)
Post duos dehinc dies, et plurimam stragem Sarracenorum, gravemque vulnerationem Gallorum, rex Baldewinus ab urbis obsidione prudenti consilio sic suos revocavit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:7)
Sed de omnibus nulli egressi sunt praeter duos, qui et coram eo steterunt, si forte misericordiam et vitam invenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:4)
Quibus superatis, inter duos apices montium hospitati sunt, ubi nocte necessariis cibis, quos vehiculis mulorum, camelorum, asinorum attulerant, sufficienter recreati sunt, [0592A] nihil prorsus reperientes illic praeter aquas recentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:7)
Tandem [0593C] Tankradus anxius quid ex tertia admonitione faceret, consilium cum suis iniit, qualiter inter Japhet et Assur altera ex ripa fluminis, quod has duas civitates dividit, regi responderet ac loqueretur, si ei gratum foret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:5)
Tankradus vero cum omni suo equitatu et manu quingentorum peditum per aridam usque in Antiochiam descendit ut eam susciperet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:11)
Sacerdos quoque civitatis homo grandaevus ibidem captus est, et Azopart quingenti decollati, illuc missi a rege Babyloniorum in conventione solidorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:7)
Rex ergo tam grave exterminium suorum fieri videns, vehementer cum duabus aciebus quae secum remanserant timore concussus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION