라틴어 문장 검색

Pythagorae vero praecepta, Democriti, Platonis, Aristotelis ceterorumque sapientium cotidiana perpetuis industriis culta non solum suis civibus, sed etiam omnibus gentibus recentes et floridos edunt fructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말5)
Et simul vitabis illud οὐχ ὁσίη φθιμένοισι. Nam quod de vivente scriptum de vivente recitatum est, in defunctum quoque tamquam viventem adhuc editur, si editur statim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 3:1)
quo spatio plura facinora in se victi ediderunt quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 197:1)
quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 226)
Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 4:1)
omnia quae crudelissimi atque inportunissimi tyranni scelera in oppressos cives edunt Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 244:2)
non, ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 239:2)
Aliter enim Lucretius 'vescum' salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius 'vescum' appellat cum edendi fastidio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 8:1)
edunt pa- riunt, ut in septimo "sub luminis edidit oras".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 453)

SEARCH

MENU NAVIGATION