라틴어 문장 검색

Iam te omni confirmavit modo, iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam omnium praecepta sapientum assueta sibi facundia explicuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 82:2)
Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti ?
(세네카, De Providentia, book 1 51:7)
paro me optioni, confirmo animum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.16)
Confirmet animum civium tantus favor.
(세네카, 옥타비아 3:23)
Germane nostrae coniugis, fessis opem si quam reportas, voce properata edoce.
(세네카, 오이디푸스 3:6)
quis fuerit infans edoce.
(세네카, 오이디푸스 11:26)
cornipedum tergo gens altera fertur, haec habitat, teretes arcus et spicula cordi, terribiles certaeque manus iaculisque ferendae mortis fixa fides et non peccante sub ictu edoctus peccare furor, gens ista repente erumpens solidumque rotis transvecta per Histrum venerat et siccas inciderat orbita lymphas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 118)
"Aetium interea, Scythico quia saepe duello est edoctus, sequeris;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 94)
Confirmat vocem iamiam prope sobrius istam Silenus, pariterque chori cecinere faventes:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem110)
haec ad regem Gothorum charta videbatur emitti, pacem cum Graeco imperatore dissuadens, Britannos supra Ligerim sitos impugnari oportere demonstrans, cum Burgundionibus iure gentium Gallias dividi debere confirmans, et in hunc ferme modum plurima insana, quae iram regi feroci, placido verecundiam inferrent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 5:2)
Arvernis secunda, quibus hoc in eo placuisse confirmo, quod te probasse non ambigo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Pegasio suo salutem 2:3)
amplector nil opinantem gratularique me primum pro sui status apice confirmo, tum consequentes misceo preces.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:4)
egi ad haec gratias deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 7:1)
namque confirmat magistro militum Chilperico, victoriosissimo viro, relatu venenato quorumpiam sceleratorum fuisse secreto insusurratum tuo praecipue machinatu oppidum Vasionense partibus novi principis applicari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 2:1)
per quem ioculariter plura garrirem, si pariter unus idemque valeret animus exercere laeta et tristia sustinere, siquidem nostri hic nunc est infelicis anguli status, cuius, ut fama confirmat misera minus 2 fuit sub bello quam sub pace condicio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION