라틴어 문장 검색

in quo duplex consulis oratio fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 70:2)
ad Celtiberos in colloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet, primam, si transire ad Romanos velint et duplex stipendium accipere quam quantum a Turdetanis pepigissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 217:1)
res mihi duplicem defensionem praebet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 360:3)
his duceni quinquageni aeris in pedites divisi, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 596:1)
haec procella equestris primo confudit et turbavit deinde dissipavit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 48:1)
et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae, et aedes liberae locus lautia decreta, et munera data, equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 262:1)
quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 479:2)
his equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplices copias peditum, et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 562:1)
duplexque laetitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia praesidium Romanum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 129:1)
haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 194:1)
militibus qui currum secuti sunt centenos vicenos quinos asses divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 457:1)
et ne, si extrahere tempus vellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, extra duplex vallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 423:1)
nulla expeditio, nullum equestre proelium sine me factum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 620:3)
militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 710:1)
et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 710:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION