라틴어 문장 검색

Solet tamen euenire, uel a primo die protinus, uel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:2)
Quod feminis quoque ex utero saepe euenire consueuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 1:2)
Praeter haec euenit, ut in quorundam uentribus uarices sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 4:1)
Et id quidem in leuioribus malis euenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:6)
Ex quibus euenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa uesica ex facili calculus capi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:1)
Solet uero sub eiusmodi uictu euenire, ut aluos non reddatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:8)
Idque interdum euenit protinus in utero matris;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 1:3)
Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:1)
deinde, si id nihil prodest (quod et in ueteri cicatrice et ubi nerui laessi sunt euenire consueuit) uidere oportet, neruine id uitium an cutis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:4)
quae supernatis grauibus ulceribus aut fistulis, hisque uel longa uetustate uel etiam cancro occupatis, eueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 1:3)
Potest etiam euenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 11:1)
haec enim non nisi osse fracto eueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:2)
Solet etiam euenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fiderit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 6:4)
Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:3)
Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac sic eam inritet et graues inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION