라틴어 문장 검색

sed habes eos tecum, quos possis recte facientis facile diligere, minus consulentis existimationi tuae facillime coercere A quibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua liberalitas decipi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 1:2)
nam esse abstinentem, continere omnis cupiditates, suos coercere, iuris aequabilem tenere rationem, facilem se in rebus cognoscendis, in hominibus audiendis admittendisque praebere praeclarum magis est quam difficile ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 1:5)
Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 4:5)
nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:2)
an consules in praetore coercendo fortes fuissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 1:1)
- 'praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:11)
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:1)
quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:2)
latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari necesse;- haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis rationem traducta appellatur θέσισ. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:6)
at vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit uni nec suam copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est contemnendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 3:1)
ut interpellatorem coerceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:10)
refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labis repellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장3)
eius generis formae loci vitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iube- tur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 2:4)
quam quisque norit artem, in hac se exerceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:9)
Iovem, Iovem Olympium, eum ipsum, cui se exercebit, inplorabit, ferre non posse clamabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION