라틴어 문장 검색

Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:3)
Itaque haec magis laudaverim bona exercita et fortia et cum fortuna rixata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 50:4)
Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 6:1)
Alia enim fortasse exercentur in supervacuum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 18:2)
Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit, quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos, sub quorum tutela positus exercet artes bonas."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:2)
Medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis, monstrabit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:2)
ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:4)
Cogito mecum, quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 2:3)
animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:5)
Non enim exercentur ad praemium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:5)
Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec adtollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 8:1)
cum pigrum me et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:2)
Sic, inquam, se exercuit, ut virtutem tam in secundis quam in adversis exhiberet nec materiam eius, sed ipsam intueretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 39:1)
Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:2)
An liberale studium istuc esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION