라틴어 문장 검색

quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 14:3)
si una virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum - erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus - , id ergo, inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, quod sequare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 18:2)
Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 28:4)
Quod est bonum, omne laudabile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 35:1)
quod autem laudabile est, omne est honestum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 35:2)
duorum autem, e quibus effecta conclusio est, contra superius dici solet non omne bonum esse laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 35:7)
nam quod laudabile sit honestum esse conceditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 35:8)
ita etiam laudabile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 35:11)
Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 5:1)
quantam rem agas, ut Circeiis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:8)
cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii - ne me existimes contra Stoicos solum dicere - eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit - neque enim id possum intellegere - , sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 50:3)
Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum, bonum igitur omne honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 66:2)
si enim omne bonum laudabile est, omne honestum est - quis tibi ergo istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumve similes, quos tu non probas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 66:6)
Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia non dabit, quippe qui valitudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse dicant, laudabilia non dicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 67:1)
quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde reliqui gradus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION