라틴어 문장 검색

Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:5)
Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum instituam, festosque dies de nomine Phoebi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:18)
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:6)
Septima post decimam felix et ponere vitem et prensos domitare boves et licia telae addere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:7)
Ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris velocis iaculi certamina ponit in ulmo, corporaque agresti nudant praedura palaestrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:5)
Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas, at genus immortale manet multosque per annos stat fortuna domus et avi numerantur avorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:6)
Aequam memento rebus in arduis servare mentem, non secus in bonis ab insolenti temperatam laetitia, moriture Delli, seu maestus omni tempore vixeris seu te in remoto gramine per dies festos reclinatum bearis interiore nota Falerni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 31)
Septimi, Gadis aditure mecum et Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et barbaras Syrtis, ubi Maura semper aestuat unda:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 61)
hic dies anno redeunte festus corticem adstrictum pice dimovebit amphorae fumum bibere institutae consule Tullo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 83)
hic dies vere mihi festus atras exiget curas ego nec tumultum nec mori per vim metuam tenente Caesare terras.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 144)
ludit herboso pecus omne campo cum tibi nonae redeunt Decembres, festus in pratis vacat otioso cum bove pagus, inter audacis lupus errat agnos, spargit agrestis tibi silva frondes, gaudet invisam pepulisse fossor ter pede terram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 182)
Festo quid potius die Neptuni faciam?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 281)
nupta iam dices "ego dis amicum saeculo festas referente luces reddidi carmen docilis modorum vatis Horati."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 66)
postquam coepit agros extendere victor et urbis latior amplecti murus vinoque diurno placari Genius festis inpune diebus, accessit numerisque modisque licentia maior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:7)
effutire levis indigna tragoedia versus, ut festis matrona moveri iussa diebus, intererit Satyris paulum pudibunda protervis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION