라틴어 문장 검색

est illi curae me perdere, quaeque solebat esse levis, constans et bene certa nocet, crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris (nec planis nostris casibus esse puter ), Cinyphiae segetis citius numerabis aristas, altaque quam multis floreat Hybla thymis, et quot aves motis nitantur in aere pinnis, quotque natent pisces aequore, certus eris, quam tibi nostrorum statuatur summa laborum, quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 711)
argentum felix omnique beatius auro, quod, fuerit pretium cum rude, numen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 83)
nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus, intrata est superis quod domus una tribus, felices illi, qui non simulacra, sed ipsos, quique deum coram corpora vera vident, quod quoniam nobis invidit inutile fatum, quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 827)
redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est, istic me memori pectore semper habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1021)
tu neque ver sentis cinctum florente corona, tu neque messorum corpora nuda vides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 14)
nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini, qui potus dubium sistat alatne sitim, rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis arbor, et in terra est altera forma maris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 17)
felices quibus haec ipso cognoscere in actu et tam facundo contigit ore frui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 57)
at tu, cui bibitur felicius Aonius fons, utiliter studium quod tibi cedit ama, sacraque Musarum merito cole, quodque legamus, huc aliquod curae mitte recentis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 219)
consule Pompeio, quo non tibi carior alter, candidus et felix proximus annus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 47)
adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .) coniugio felix iam potes esse novo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1111)
tam felix utinam quam pectore candidus essem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1420)
si licet et fas est, vates rege vatis habenas, auspice te felix totus ut annus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권14)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
felices animae, quibus haec cognoscere primis inque domus superas scandere cura fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권172)
gaudet et, a pedibus tracto velamine, vota ad sua felici coeperat ire via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권243)

SEARCH

MENU NAVIGATION