라틴어 문장 검색

Verum ut oculi multiplicem curationem, etiam manus exigunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 1:1)
Sed non a summa inguinis plaga, verum infra paulum ea abscindenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 4:2)
Verum intus emortuo corpori manus injecta protinus habitum ejus sentit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 3:5)
Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:5)
Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 8:1)
Verum ex manu duo exigui processus in sinum radii conjiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:1)
Verum alterum os ab exteriore parte surae positum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 26:1)
Verum, ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 3:2)
Verum ne digitus quidem;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.9)
dubiis quis litibus addere finem iustior et mersum latebris educere verum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:313)
Verum cum complurimis monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriae curam rustica- tionis, ex qua Quinctius Cincinnatus, obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad dictaturam venerit ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat quam sumpserat imperator, ad eosdem iuvencos et quattuor iugerum avitum herediolum redierit, itemque C. Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis quaesierat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 13:2)
Ut enim qui in villis intra consaepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum,segniores visos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:4)
Verum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriae tradere con-cupierint, cuncta temptare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:1)
Nec postremo quasi paedagogi eius meminisse dedignemur Iuli Hygini, verum tamen ut Carthaginiensem Magonem rusticationis parentem maxime veneremur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 13:1)
Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION